monumenta.ch > Hieronymus > ad Romanos, 2 > bnf15046.185 > bkeCod.16.218r > sectio 92 > sectio 3 > bkeCod.16.73r > bsbClm14439.37 > sectio 120 > 38 > bnf6797.481 > bumMs.H125.126 > sectio 35 > bsbClm14056.61 > 30 > sectio 74

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 74
Nam plenitudo temporis erat in eo; quia vivens lumen in ipso radiavit, in quo noxium pomum cum sequentibus se nequitiis aruit, surgente in illo medicina mortuorum, quae vexillum illud elevavit quod mortem superavit et contrivit. Sanctitas enim in eo non caruit ulla possibilitate, ipso concepto absque omni peccati commistione, sicut saepius offenditur in natis hominum qui nascuntur in multiplicium criminum varietate.